- CAMPANIA Felix
- CAMPANIA FelixItaliae regio prima, iuxta divisionem Italiae ab Augusto primum factam, sub qua nunc comprehenditur maxima pars Terrae Laboris: in regno Neapolitano. Dicta Campania ab opulentissima nobilissimaque quondam urbe Camua, cuius incolae Campani dicti sunt: dein et Antiqua vocata fuit, ut a nova Campania Romana, quae Latium est, distingueretur: praeterea Felix, ab huius orae Italiae felici bearaque amoenitate: postremo successit appellatio, Terra Laboris, quae nunc in usu vulgi est, hâc occasione inventa, quod ager regionis commodissime facillimeque colatur et aretur, nam id laborare suâ dicunt Itali: vel ut alii, quod arationes eius et culturae magno cum fructu respondeant. Huius Campaniae terrninos Leander ponit ostia Liris et Silari, mare Tyrrbenum, samnitumque montes, ut ab Oriente Silarus et pars agri Samnitium, a Meridie mare Tyrrhenum, ab Occasu Liris, a Septentrione Samnitium montes latera claudant. Halicarnasseus tribus anni cuiusque temporibus, vere, aestate, aurumnô fructus in ea colligi se oculis vidisse testatur. Unde venuste Plinius, l. 3. c. 5. summum hîc, ait, Liberi et Cereris certamen esse. De huius fertilitate vide etiam L. Florum, l. 1. c. 16. Iuvenalis eius meminit, Sat. 10. v. 283.Provida Pompeio dederat Campania febres.Urbes praecipuas olim habuit Capuam, Neapolim, Cumas. Puteolos, Nolam, Linternum, nunc Torre di Patria, quo Scipio sponte exul, se recepit, aliasque complures, in quo proin tractu (quem Marshamus extendit a Tiberi fluv. ad Silarum Picentinorum amnem) effodiuntur numismata (certissima Graecae originis indicia) ΚΓΜΑΙΩΝ, ΠΓΤΕΟΛΙΤΩΝ, ΝΕΟΠΟΛΙΤΩΝ, ΣΙΝΓΕΣΣΑΝΩΝ (quod oppidum extremum est in adiecto Latio, Plin. l. 3. c. 5. et in mediterraneis ΚΑΠΓΑΝΩΝ, ΝΓΑΑΙΩΝ, ΣΓΕΣΑΝΩΝ, ΚΑΛΕΝΙΤΩΝ, ΤΙΑΝΕΩΝ, ΚΑΛΑΤΙΑΣ, ΑΤΕΛΝΑΝΩΝ, ΝΟΓΚΕΠΙΩΝ, et ΠΙΚΕΝΤΙΕΩΝ. Vide Goltzium Asiae Tab. II. et praefatum Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia: ut et quamque harum suô locô. Hinc Campanus. Virg. l. 10. Aen. v. 145.Et Capys, hinc nomen Campanae dicitur urbis.Tacit. Hist. l. 1. c. 2. Fecundissima Campaniae orae. Mela, l. 2. c. 4. Amoena Campaniae litora. Solinus, c. 8. Amoenissmus Campaniae tractus. Cicero Campanum agrum, obris terrae pulcherrimum vocat, pra lege Agraria. Florus, l. 1. c. 16. Omnium non modo in Italia, sed totô orbe terrarum pucherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelô, nihil uberius solô, denique bis fioribus vernat. Unde Dives opum Silio, l. 8. v. 525. Statius, l. 3. Silv. 3. v. 162.----- Molles Campani litoris oras.Tibul. l. 1. El. 9. v. 33.Non tibi si pretium campania terra daretur.Propert. l. 3. El. 4. v. 5.Nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur.Plin. l. 3. c. 5. Qualiter Campaniae ora per se, felixque illa ac beata amoenitas? ut palam sit uno in loco gandentis opus esse naturae. Vide quae sequuntur. Audiamus Graecos. Dionys. Perieg. 357.Τῇ δ᾿ ἐπὶ Καμπανῶν λιπαρὸν πέδον. -----Polyb. l. 3. Πεδία τὰ κατὰ Καπύην ἐπιφανέςτατα μέν ἐςτι τῶ κατὰ την` Ι᾿ταλίαν, καὶ διὰ την` ἀφετην`, καὶ διὰ τὸ κάλλος. Strab. l. 5. Πεδίον δ᾿δαιμονέςτατον τῶ ἁπάντων vocat. Idem illi γεωλοφίας δ᾿κάρπους tribuit. Et Dionys. Halicarn. l. 1. restatur se ibi τρικάρπους ἀφούρας vidisse. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 4. Nic. Lloydius.Urbes Campaniae Fel. quae nunc extaent.Acertae, l'Acerra. Aenaria, Ischia. Attella, nuno pro illa Aversa, Aversa. Calaria, Caiazzo. Calenum, Carinola. Cales, Catvi. Capua, Capca. Caserta. Casinum, nunc Fanum S. Germani. Neapolis, Napoli, Gall. Naples. Nola. Puteoli, Pozznolo. Suesla, Sessa. Surrentum, Sorrento. Teavum, Tiano. Venafeum, Venafro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.